6758. `Et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum': quod significet scientificum abalienatum conans destruere verum Ecclesiae, constat a significatione `viri Aegyptii' quod sit scientificum abalienatum a vero, de qua n. 6692; ex significatione percutere' quod sit destruere, hic destruere conari quia falsa non possunt destruere vera; et ex significatione `viri Hebraei' quod sit verum Ecclesiae; per `virum' enim significatur verum, n. 3134, et per `Hebraeum' Ecclesia, n. 6675, 6684.