Arcana Coelestia (Elliott) n. 6757

Previous Number Next Number See English 

6757. `Et vidit onera illorum': quod significet apperceptionem quod infestarentur a falsis, constat ex significatione `videre' quod sit apperceptio, de qua supra n. 6732; et ex significatione `onerum' quod sint infestationes a falsis; onera enim quae filiis Israelis {1}a Pharaone imponebantur in sensu spirituali non aliud sunt; `Pharao' {2} est scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683; infestationes a falsis nec aliud quam `onera' sunt illis qui in veris sunt. Quomodo infestationes a falsis, quae sunt onera illis qui in veris sunt, se habent, non sciri potest ab homine dum vivit in mundo, nam tunc non infestatur ita, vel enim mens ejus tunc adhaeret falsis, vel discutit illa, et hoc absque infestatione sensibili; at in altera vita cum illi qui in veris infestantur a falsis, tunc tenentur a spiritibus malis in illis sicut vincti, at interiora mentis in veris a Domino, per quae discutiuntur falsa; status infestationum a falsis qualis est in altera vita, hic in sensu interno intelligitur, sicut plura alia; nam Verbum non modo scriptum est pro homine sed etiam pro spiritibus et angelis. @1 After imponebantur$ @2 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church