Arcana Coelestia (Elliott) n. 662

Previous Number Next Number See English 

662. 'Omne quod in terra, exspirabit': quod significet eos qui ab Ecclesia illa et tales facti sunt, [constare potest ex his;] quod 'terra' non significet universum terrarum orbem, sed modo illos qui ab Ecclesia fuerunt, prius ostensum est; ita nusquam intelligitur hic aliquod diluvium, minus diluvium universale, sed exspiratio seu suffocatio eorum qui ibi, cum separati a reliquiis, ita ab intellectualibus veri et voluntariis boni, proinde a caelis. Quod 'terra' significet tractum ubi Ecclesia, proinde eos qui ibi, praeter loca prius ex Verbo allata, etiam haec confirmationi sint; apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Desolata erit tota terra, et {x}consummationem non factam, propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper, iv 27, 28;

ibi 'terra' pro habitatoribus ubi Ecclesia, quae vastata: apud Esaiam, Commovebo caelum, et concutietur terra e loco suo, xiii 13;

'terra' pro homine vastando ubi Ecclesia: apud Jeremiam, Erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem terra', xxv 33;

ubi 'finis terrae' non significat universum orbem terrarum, sed modo tractum ubi Ecclesia, proinde homines qui fuerunt Ecclesiae: apud eundem, Gladium Ego vocans super omnes habitatores terrae;... venit tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes, xxv 29, 31;

ubi nec intelligitur universus orbis, sed modo tractus ubi Ecclesia, proinde habitator, seu homo Ecclesiae; 'gentes' ibi pro falsis: apud Esaiam, Ecce Jehovah exiens e loco Suo ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae, xxvi 21;

similiter: apud eundem, Annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae? xl 21:

apud eundem, Jehovah creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens eam, Idem stabiliens eam, xlv 18;

'terra' pro homine Ecclesiae: apud Zachariam, Dictum Jehovae extendentis caelos, et fundantis terram, et formantis spiritum hominis in medio ejus, xii 1;

'terra' manifeste pro homine Ecclesiae. Terra distinguitur ab humo, ut homo Ecclesiae et ipsa Ecclesia, aut sicut amor et fides.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church