661. 'Ad perdendum omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis': quod significet quod se perderet omnis posteritas Ecclesiae Antiquissimae, constat inde, tum ex eorum descriptione prius, quod successive hereditario traxerint a parentibus talem genium ut tam diris persuasionibus prae aliis imbuerentur; imprimis ex causa quod doctrinalia fidei, quae apud se habebant, cupiditatibus suis infuderint, tunc tales facti; aliter se res habuit cum iis qui nulla doctrinalia fidei habent, sed in ignorantia prorsus vivunt; ii non possunt ita facere, ita non profanare sancta, et sic intercludere viam pro reliquiis, [2] consequenter non angelos Domini a se expellere. Reliquiae, ut dictum, sunt omnia innocentiae, omnia charitatis, omnia misericordiae, et omnia veritatis fidei, quae homo ab infantia a Domino habuit, et didicit; omnia et singula illa reconduntur; quae si homo non haberet, nusquam aliquid innocentiae, charitatis et misericordiae potuisset inesse ejus cogitationi et actionibus, proinde nihil boni et veri; inde pejor foret immanibus feris; similiter si haberet reliquias talium, at per foedas cupiditates et diras persuasiones falsi viam obturaret ne operari possent; tales fuerunt antediluviani qui semet perdiderunt, qui intelliguntur per 'omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis.' [3] 'Caro' significat, ut prius ostensum, omnem hominem in genere, et corporeum in specie; 'spiritus vitarum' omnem vitam in genere, sed proprie illorum vitam qui regenerati fuerunt, ita hic posteritatem ultimam Ecclesiae Antiquissimae, in qua tametsi nulla vita fidei residua; usque quia a parentibus traxerunt aliquid seminis inde quod suffocarunt, hic vocatur 'spiritus vitarum,' seu 'in cujus naribus flatus spiritus vitarum,' ut cap. seq. vii vers. 22. 'Caro sub caelis' significat mere corporeum, 'caeli' sunt intellectualia veri et voluntaria boni; quae cum a corporeo separata sunt, homo non amplius potest vivere; quod sustinet hominem, est conjunctio ejus cum caelo, hoc est, per caelum cum Domino.