Arcana Coelestia (Elliott) n. 6561

Previous Number Next Number See English 

6561. `Pater (x)tuus praecepit ante mori eum, dicendo': quod significet quod ab Ecclesiae praecepto, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic `pater', quod sit Ecclesia, de qua n. 4286, 6426; et ex significatione `praecipere' quod sit influxus, de qua mox supra n. 6560, hic praeceptum quia Ecclesiae, ita a Divino; et ex significatione `ante mori eum' quod sit cum adhuc Ecclesia esset. (m)Quod sit ab Ecclesiae pracepto quod remittendum fratri {1}suo seu proximo, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Petrus dixit ad Jesum, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo illi? usque ad septies? dixit illi Jesus, Non dico hoc usque ad septies, sed usque ad septuagies septies, xviii 21, 22;

sed apud gentem Judaicam (t)insitum erat quod {2}nusquam remitterent, sed pro hoste haberent {3}quemcumque qui illos aliquo modo laeserat, et tunc putabant sibi licere {4}odio illum habere, et tractare ad libitum, atque occidere; causa erat quia {5}gens illa erat in solis externis absque interno, ita in nullo Ecclesiae internae praecepto; {6} inde {7}erat quod fratres Josephi tantum timerent quod Joseph illos odio haberet, et illis malum retribueret.(n) @1 after proximo$ @2 nihil$ @3 illum$ @4 illos odio internecino$ @5 in externis erant absque aliquo interno$ @6 i ac praeterea saevitia illa fuit naturalis quae confirmabatur apud illos, per quam fovebant continue odia contra gentes, quapropter etiam odia ita occupabant mentem eorum, ut etiam illa contra suos exercere illis jucundum esset, modo aliqua vera causa daretur,$ @7 fuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church