6560. `Et praeceperunt ad Josephum, dicendo': quod significet influxum ab interno et inde perceptionem, constat (c)a significatione `praecipere' quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732; {1} a repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6177, 6224; et a significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua saepius; inde per `praeceperunt ad Josephum, dicendo' significatur influxus ab interno et inde perceptio. Quod `praeceperunt ad Josephum' sit influxus ab interno in externum, non autem ab externo in internum, est quia omnis influxus venit ab interiore et nusquam aliquis ab exteriore, videatur n. 6322. @1 et$