6535. `Et erat exercitus gravis valde': quod significet vera et bona conjuncta, constat ex significatione `exercitus' quod sint vera et bona, de qua n. 3448, et quia hic vera et bona quae tam significantur per `seniores domus Pharaonis' et `seniores terrae Aegypti', quam quae per `domum Josephi et fratres ejus', ut et per `domum patris eorum', simul erant, ideo per `exercitum gravem valde' hic significantur vera et bona conjuncta.