Arcana Coelestia (Elliott) n. 6534

Previous Number Next Number See English 

6534. `Etiam equites': quod significet intellectualia, constat ex significatione `equitum' quod sint illa quae sunt intellectus, nam per `equum' significatur intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125. Quod `equites' sint illa quae sunt intellectus, porro constare potest rex his locis: apud Mosen, Jehovah solus duxit eum, . . . equitare fecit eum super excelsis terrae, Deut. xxxii 12, 13;

ubi de Ecclesia Antiqua; `equitare facere super excelsis terrae' pro donare intellectu superiore: [2]apud Davidem, In honore tuo conscende, et equita super verbo veritatis et mansuetudinis et justitiae, et docebit te mirabilia dextra tua, Ps. xlv 5 (A.V. 4);

ibi de Domino, `equitare super verbo veritatis' pro esse in ipso intellectu veri: apud eundem, Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah, nomen Ipsius, Ps. lxviii 5 (A. V. 4);

ibi etiam de Domino, `nubes' pro sensu litterali Verbi, Praefat. ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin.; `equitare super illis' pro esse in sensu interno ubi verum in sua intelligentia et sapientia: [3]apud Zachariam, In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus furore, {1}et super domum Jehudae (x)aperiam oculum Meum; omnem autem equum populorum percutiam caecitate, xii 4;

`equus' pro intellectuali, et `eques' pro intellectu; quis non videt quod `equus' hic non sit equus, nec `eques' eques, sed quod significetur tale quod percuti potest stupore et furore, tum caecitate? quod id sit intellectus, patet. [4]Quod per `equos et equites' intellectualia significentur, et in opposito sensu ratiocinia et inde falsa, constare potest apud Johannem, Vidi, cum ecce Equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, hic exivit vincens. . . . {2}Tunc exivit alius equus rufus, et sedenti super eo datum est ut auferret pacem de terra, et ut se invicem occiderent, unde data est illi machaera magna. . . . Vidi, cum ecce equus niger, et sedens super illo habens libram in manu; . . . vidi ergo, cum ecce equus pallens et sedens super illo, cui nomen mors, Apoc. vi 2, 4, (x)5, 8;

quod hic `equi et sedentes super illis' significent talia quae sunt intellectus veri, et in opposito sensu quae sunt falsi, a singulis patet; equus albus et sedens super illo' pro intellectu veri ex Verbo; quod `sedens super equo albo' sit Dominus quoad Verbum, apertis verbis dicitur Apoc. xix 11, 13, 16; `equus rufus et sedens super illo' pro ratiociniis ex cupiditatibus mali, per quae violentia infertur veris ex Verbo; `equus niger et sedens super illo, pro exstincto intellectuali veri; et `equus pallens et sedens super illo' pro damnatione inde. [5]`Equi et equites' in opposito sensu pro intellectu perverso et inde falsis, etiam apud Ezechielem, Scortata est Oholah sub me, et dilexit amasios suos, . . . praefectos et duces, juvenes desiderii omnes, equites equitantes equis. . . . Soror ejus Oholibah filios Asshuris adamavit, praefectos et duces, propinquos, vestitos ornatu perfecto, equites equitantes equis, juvenes desiderii omnes, xxiii 5, 6, 12;

`Oholah' pro Ecclesia perversa spirituali, quae est Samaria, {3} et `Oholibah' pro Ecclesia {4}perversa caelesti, quae est Hierosolyma {5}, Israelitae enim qui Samariae, repraesentabant Ecclesiam spiritualem, Judaei autem qui Hierosolymae, repraesentabant Ecclesiam caelestem; `Assyrii et filii Asshuris' pro ratiocinatione contra vera fidei, n. 1186; `equites equitantes equis' pro intellectu perverso, unde falsa: [6]apud Habakkuk, Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudinem terrae, ad hereditandum habitacula non sua, . . . cujus leves sunt prae pardis equi, {6}acuti prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus, unde equites ejus e longinquo veniunt, i 6,8;

`Chaldaei' pro illis qui in falsis sunt, sed in externis apparent esse in veris, ita pro profanatione veri, `Babel' autem pro profanatione boni, n. 1182, 1368; `pergere in latitudinem terrae' pro destruere vera; quod `latitudo terrae' sit verum, videatur n. 3433, 3434, 4482; inde patet quod `equites qui se diffundunt et e longinquo adveniunt' sint illa quae sunt {7}intellectus perversi, ita falsa'. @1 at$ @2 Tum$ @3 i quam Ecclesiam Israelitae repraesentabant,$ @4 inversa$ @5 i quam Ecclesiam Judaei repraesentabant:$ @6 oculi 1$ @7 intellectus perversus et inde falsum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church