6525. `Et omnes seniores terrae Aegypti': quod significet quae concordarent cum vero, constat ex significatione `seniorum' quod sint praecipua sapientiae, ita concordantia cum bono, de qua nunc supra n. (x)6524, hic concordantia cum vero, nam quae cum bono etiam cum vero concordant; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita quoque ubi vera, nam scientifica sunt vera mentis naturalis, et cum vera sunt, vocantur vera scientifica.