Arcana Coelestia (Elliott) n. 6435

Previous Number Next Number See English 

6435. `Usque ad desiderium collium saeculi' quod significet ad amorem mutuum caelestem, constat a significatione `collium saeculi' quod sint quae sunt amoris mutui, de qua sequitur; ut Ecclesia spiritualis ad illum amorem veniat, significatur per `usque ad desiderium collium saeculi'. Antequam ex aliis locis Verbi demonstratur quod per `{1}colles' saeculi' significetur amor mutuus, primum dicendum est quid per amorem mutuum intelligitur, ad quem homo Ecclesiae spiritualis {2}quae per `Josephum' repraesentatur, pervenire sataget: ex illis quae saepius prius dicta et ostensa sunt, constare potest quod bina regna sint quae caelum constituunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale; differentia inter illa bina regna est quod bonum regni caelestis internum sit bonum amoris in Dominum, et quod externum ejus sit bonum amoris mutui; qui ab illo regno sunt, in bono amoris sunt, non autem in vero quod vocatur verum fidei, hoc enim inest (c)illius regni bono adeo ut separatim a bono non videri queat, quapropter qui ab illo regno sunt, ne quidem nominare possunt fidem, n. 202, 203, 4448, nam loco veri fidei apud illos est bonum amoris mutui; quod autem regnum spirituale attinet, ejus internum est bonum charitatis erga proximum, externum autem est verum fidei;

[2] ex his constare potest quae differentia est inter bina illa regna, tum quoque quod conveniant in eo quod externum regni caelestis coincidat cum interno regni spiritualis, per medium quod vocatur {3}caeleste spiritualis; est enim externum regni caelestis, ut supra dictum, bonum amoris mutui, et est internum regni spiritualis bonum charitatis erga proximum; sed bonum amoris mutui est interius quam bonum charitatis erga proximum, est enim illud e rationali, hoc autem e naturali; sed tametsi bonum amoris mutui, quod est externum Ecclesiae caelestis, est interius, et bonum charitatis erga proximum est exterius, usque tamen Dominus conjungit illa bona per medium, ut mox dictum est, et sic conjungit bina illa regna.

[3] (m)Ut distinguatur inter bonum externum Ecclesiae caelestis ac inter bonum internum Ecclesiae spiritualis, licet in sequentibus illud bonum vocare bonum amoris mutui, et hoc bonum charitatis erga proximum; quae differentia in {2}praecedentibus non observata est.(n) Cum haec prius sciuntur, dici potest quid per `usque ad desiderium collium saeculi' quod est inter benedictiones Israelis de Ecclesia hac spirituali, significatur, quod nempe sit ut regnum spirituale veniat supra bonum charitatis usque ad bonum amoris mutui quod est regni caelestis, et sic bina illa regna intime conjungantur; haec sunt quae per illa verba significantur.

[4] In Verbo prophetico plurimis in locis nominantur montes et colles, et per illos in sensu interno significantur bona amoris, per `montes' bonum amoris in Dominum quod est internum regni caelestis, et per `colles' bonum amoris mutui quod est externum ejusdem regni; at ubi agitur de regno spirituali, ibi per `montes' significatur bonum charitatis erga proximum quod est internum illius regni, et per `colles' verum fidei quod est externum ejus. Sciendum quod omnis Ecclesia Domini sit interna et externa, ita quoque utrumque regnum Ipsius. Quod illa significentur per `colles', constare potest ab his locis:

[5] apud Esaiam, In posteritate dierum erit mons Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus, ii 2, Mich. iv i; `mons Jehovae' qui est Zion, pro regno caelesti Domini, ita pro bono illius regni, quod est amoris in Dominum, ita in supremo sensu est Ipse Dominus, nam omnis amor et omne bonum in regno caelesti est Domini:

[6] simile per `montem {5}Zionis' alibi in Verbo significatur, et per `collem ejus' bonum amoris mutui; ut apud Esaiam,

Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle ejus, xxxi 4;

ibi `collis' pro bono amoris mutui; et quia per `collem' significatur bonum amoris mutui, et per `montem' bonum amoris caelestis quod est amoris in Dominum, dicitur quod `Jehovah (x)descendat ad militandum super monte illo'; Jehovah {6}non super monte {7}Zionis et colle ejus militat, sed ubi est bonum amoris, pro hoc, hoc est, pro illis qui in eo sunt, militat Dominus, Qui ibi est Jehovah; {8}si pro Zione et pro Hierosolyma militaverit, est quia repraesentabant Ecclesiam caelestem; ideo quoque mons Zionis sanctus vocabatur, et quoque Hierosolyma dicta sancta, cum tamen in se spurca esset, ut patet apud Prophetas ubi de abominationibus ejus agitur:

[7] apud Davidem,

Ferent montes pacem, . . . et colles in justitia, Ps. (x)1xxii 3:

apud eundem, Laudate Jehovam . . . montes, et omnes colles, Ps. cxlviii 9:

apud eundem,

Montes saltarunt sicut arietes, colles sicut filii gregis, Ps. cxiv4,6:

apud eundem,

Mons Dei, mons Bashanis; mons collium mons Bashanis, . . . quare subsilitis montes, colles montium? desiderat Deus inhabitare illum, etiam Jehovah habitabit in perpetuum, Ps. 1xviii 16, 17(A.V.15,16);

`montes' in illis locis pro amore caelesti, et `colles' pro amore spirituali; quod non montes sint nec colles qui intelliguntur, nec illi qui super montibus et collibus erant, manifeste patet: [8] apud Esaiam,

Erit super omni monte alto, et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum, xxx 25;

`ductus aquarum' pro cognitionibus boni et veri, quae `super omni monte alto et colle elato' dicuntur esse, quia cognitiones illae fluunt ex bonis amoris caelestis et spiritualis:

[9] apud Habakkuk,

Jehovah stetit et mensus est terram, vidit et dissipavit gentes, quia dispersi sunt montes aeternitatis, (x)humiliarunt se colles saeculi, iii 6;

`montes aeternitatis' pro bono amoris quod fuit Ecclesiae Antiquissimae quae caelestis, `colles saeculi' pro bono amoris mutui quod fuit illius Ecclesiae, illud internum ejus, hoc externum; cum illa Ecclesia in Verbo intelligitur, quia Antiquissima, adjicitur aliquoties aeternitas, ut hic `montes aeternitatis' ac alibi `dies aeternitatis', n. 6239, et quoque adjicitur saeculum, ut hic `colles saeculi', ut quoque in prophetico Israelis `ad desiderium collium saeculi'; inde constare potest quod per `colles saeculi' significentur bona amoris mutui quae caelesti Ecclesiae, seu caelesti regno Domini:

[10] similiter apud Mosen, in prophetico ejus de Josepho,

De primitiis montium orientis, et de pretiosis collium aeternitatis, . . . veniant capiti Josephi, Deut. xxxiii 15, 16:

apud Esaiam,

Montes et colles personabunt cantu, et omnes arbores agri complaudent vola, lv 12:

apud (x)Joelem,

In die illo stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, iv (A. V. iii) 18, {9}Amos ix 13:

apud Ezechielem,

Errant oves Meae in omnibus montibus, et super omni colle alto, et super {10}omnes facies terrae dispersae sunt; . . . dabo eos et circuitus collis Mei benedictionem, et demittam pluviam in tempore suo, xxxiv 6,26:

apud Jeremiam,

Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans, xii 12;

in his locis significantur bona amoris caelestis {11}per `montes', et `similiter per `colles' sed in inferiore gradu.

[11] Quia montes et colles talia significabant, etiam in Antiqua Ecclesia cultus Divinus fuit super montibus, et super collibus; et postea gens Hebraea super montibus et collibus altaria {12}ponebat, et ibi {12}sacrificabat et {12}suffiebat; et ubi non colles erant, exstruebant excelsa; qui cultus quia factus idololatricus, per id quod ipsos montes et colles haberent sanctos, et prorsus nihil cogitarent de sanctis quae significabant, idcirco prohibitus est ille cultus populo Israelitico et Judaico, quia populus ille ad cultum idololatricum prae aliis pronissimus fuit; ut tamen repraesentativum hoc, quod fuerat {13}antiquis temporibus, retineretur, mons Zionis electus est et per illum in supremo sensu repraesentatum est Divinum Bonum Divini Amoris Domini, ac in sensu respectivo Divinum caeleste ac Divinum Spirituale {14}in regno Ipsius.

[12] Quia talia significabantur {15}, jussus est Abraham sacrificare filium suum super uno montium in terra Moriah, tum quoque Dominus super monte visus est Mosi, et super e monte promulgata est Lex, visus enim est Mosi super monte Horebo, et Lex promulgata super monte Sinai; et quoque templum Hierosolymae aedificatum est super monte.

[13] Quod ex vetusto ritu cultum sanctum haberent super montibus et collibus, et postmodum gentes, et quoque (t)Israelitae et Judaei idololatrae super illis sacrificarent et suffirent, patet apud Jeremiam,

Adulteria tua, et hinnitus tui, scelus scortationis tuae, super collibus in agro, vidi abominationes tuas, xiii 27; ibi de Hierosolyma:

apud Ezechielem,

Cum fuerint confossi eorum in medio idolorum eorum, circa altaria eorum, super omni colle alto, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore viridi, subque omni quercu implexa, vi 13:

apud Jeremiam,

Super omni colle (x)alto, et sub omni arbore viridi,tu praevaricans meretrix, ii 20, iii 6;

[14] et praeterea 1 Reg. xiv 23, (x)2 Reg. xvi 4, xvii 10. Quia cultus idololatricus super montibus et collibus fiebat, per illos in opposito sensu significantur mala quae sunt amoris sui; ut apud Jeremiam, Montes et ecce commoventur, et omnes colles evertuntur; vidi cum ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, iv 24,25:

apud Esaiam,

Omnis vallis extolletur, et omnis mons et collis humiliabitur, xl4:

apud eundem,

Ecce posui te in tribulam tribulae recentis, praeditae aculeis, tritures montes et conteras, et colles sicut glumam ponas, xli 15: apud eundem, Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, xlii15:

apud Micham,

Audite quaeso quod Jehovah loquens, Surge, contende cum montibus, et audiant colles vocem tuam, vi 1:

apud Jeremiam,

Oves perditae fuerunt populus Meus, pastores ejus seduxerunt eos, montes refractarii, de monte super collem iverunt, obliti sunt cubilis sui, l 6;

ac praeterea alibi, ut Jer. xvi 16, Nahum i 5, 6.

[15] (m)Quod `montes et colles' significarent bona amoris caelestis et spiritualis, erat quia {16}eminebant supra terram, et per eminentia et alta significabantur illa quae erant caeli, et in supremo sensu quae erant Domini; terra enim Canaanis significabat regnum caeleste Domini, n. 1607, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447, inde {17}omnia quae ibi significativa erant, montes et colles talium quae alta sunt;(n) antiquissimi enim, qui fuerunt ab Ecclesia caelesti, cum ascendebant montem, obveniebat illis altitudo, et ex altitudine sanctum, ex eo quod Jehovah seu Dominus dicebatur in altissimis habitare, et quia altitudo in sensu spirituali erat bonum amoris, n. 650.

@1 collem$ @2 qui$ @3 spirituale caelestis$ @4 antecedentibus$ @5 Zionem $ @6 enim$ @7 illo$

@8 se habet cum illo monte sicut cum Hierosolyma, quod propterea quia repraesentabat caelestia, sanctus habitus est, similiter ac Hierosolyma quae quia repraesentabat Regnum caeleste Domini, in propheticis Verbi sancta vocatur, et visa Johanni e caelo descendens; quod Hierosolyma@

@9 A I omit Amos$ @10 omnibus faciebus$ @11 after locis$ @12 all plural as below$ @13 antiquissimis$ @14 Regni$ @15 i per montes, idcirco etiam$ @16 eminerent e terra$ @17 montes et colles, ibi significabant illa quae essent altiora ibi, quapropter etiam omnes termini, sicut fluvii majores et mare significabant illa quae in Regno Domini ultima essent, n. 4116, 4240.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church