Arcana Coelestia (Elliott) n. 6434

Previous Number Next Number See English 

6434. `Benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum quod significet quod Ecclesiae illi sit bonum spirituale e naturali non autem e rationali, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6417; ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; ex repraesentatione `Jishaki et Abrahami' qui hic sunt `genitores', quod in supremo sensu sint Divinum Internum Domini, `Jishak' Divinum Humanum Internum, seu Divinum Rationale Domini, n. 1893, 2066, 2072, (x)2083, 2630, 3012, 3194, 3210; et `Abraham' Ipsum Divinum Domini, n. 2011, 3251, 3439, 4615; in sensu autem respectivo sunt Abraham et Jishak internum regni et Ecclesiae Domini, n. 6098, 6185, 6276. Ex his aliqua tenus videri potest quid per `benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum' significatur, quod nempe Ecclesiae spirituali erit bonum e naturali seu externo homine, non autem e rationali seu interno, (m)nam {1}bonum hominis Ecclesiae spiritualis est in naturali, non vadit {2}ulterius, bonum autem Ecclesiae caelestis est in rationali.(n) Quod hic sensus sit, nullatenus sciri potest nisi sciatur quid Israel et quid Jishak et Abraham repraesentant, tum ubi et unde bonum Ecclesiae spiritualis.

@1 Ecclesia$ @2 ultra, Ecclesia autem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church