6405. `Turma depopulabitur illum': quod significet opera absque judicio quod a vero deturbabunt, constat a significatione `turmae' quod sint opera, de qua n. 3934, hic opera absque judicio, nam qui ex vero et nondum ex bono opera faciunt, {1} habent {2}intellectum obscuratum, qui autem ex bono, habent {2}intellectum illustratum, nam bonum illustrat; lux enim veri a Domino influit in intellectuale per bonum, ac ita in verum, non autem in verum immediate; (o)se habet hoc sicut lux solis, haec in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores, plantas, flores, influit per calorem et facit ut crescant et floreant, non autem immediate, nam cum lux influit absque calore, nihil crescit et floret, ut tempore hiemis; et ex significatione `depopulari illum' quod sit a vero deturbare.
[2] Quinam {3}autem illi sunt qui hic per Gadem significantur, dicendum: sunt qui hallucinantur de vero, et ex eo tamen opera faciunt, ita opera non veri, minus opera boni; per opera inde deturbantur a vero, nam ut primum homo qui in vero est et nondum in bono, ex religioso aliquid in actum mittit, id postea defendit sicut foret ipsissimum verum, et manet in illo, nec admittit, nisi quantum in bonum venit, emendationem, per actum enim imbuit illud et amat illud; ita opera deturbant illum a vero; praeter quod illa credat vera esse quae non vera sunt, nam ex sensuali etiam hi, sicut qui per `Danem' significantur, judicant, ita absque judicio; sint exempla illustrationi: qui pro proximo unumquemvis aequaliter habet, et sic benefacit {4}aequaliter malis ac bonis, et per id quod {5}benefaciat malis, malefacit aliis; is postquam hoc aliquoties in actum miserat, postea defendit, dicendo quod unusquisque proximus sit, et quod sibi non curae sit qualis sit, modo benefaciat; ita opera absque judicio facit, et quoque contra ipsum verum, nam ipsum verum est quod omnes sint proximus sed in dissimili gradu, et quod proximus prae aliis sint qui in bono, n. 2417, 3419, 3820, 5025.
[3] Per `Gadem' etiam significantur qui in solis operibus ponunt omne salutis, {6} sicut Pharisaeus de quo Dominus in parabola,
Pharisaeus stans apud seipsum haec orabat; Deus, gratias ago Tibi quod non sim sicut reliqui homines, rapaces, injusti, moechi; aut etiam sicut hic publicanus; jejuno bis in septimana, decimas do omnium quae possideo, Luc. xviii 11, 12;
ita externa pro ipsissimis veris habuit; qui tales sunt, etiam in regno Domini sunt verum in limine; quapropter dicit Dominus, Dico vobis, descendit publicanus justificatus in domum suam, quam Pharisaeus, ibid. vers. 14;
ita quod Pharisaeus etiam justificatus descenderit, quia opera ex mandato fecerat. Verbo, per `Gadem' repraesentantur illi qui verum dicunt quod non verum est, et ex illo non vero faciunt opera, inde opera illorum sunt sicut vera {7}, nam opera non sunt nisi quam voluntas et intellectus in actu; {8} quod illos salvat, est intentio bonum faciendi, {9}et aliquid innocentiae in ignorantia.
[4] Qui in externis operibus sunt ex non vero quod credunt esse verum, per `Gadem' significantur etiam apud Esaiam, Vos qui deseritis Jehovam, qui obliviscimini montis sanctitatis Meae, qui disponitis Gadi mensam, et qui impletis {10}Menio libamen, lxv 11;
`disponere Gadi mensam' pro in solis operibus {11}esse: et apud Jeremiam, Contra filios Ammonis, Sic dixit Jehovah... Israeli, Num heres non illi? quare hereditat rex ejus Gadem, et populus ejus in urbibus illius habitat? xlix 1;
(m)`hereditare Gadem' pro in {12}operibus ex non veris vivere'; `filii Ammonis' sunt qui falsificant vera et secundum {13}illa falsificata vivunt, n. 2468, quibus apud prophetam applicantur haec de Gade.(n)
@1 i n. 6404$ @2 intellectuale$ @3 itaque$ @4 aeque$ @5 benefacit$ @6 i et qui sunt$ @7 i ex quibus sunt$ @8 i sed$ @9 ita$ @10 see note to 4561$ @11 ponere salutem$ @12 solis operibus vivere, non autem in veris ex bono$ @13 vera$