6404. `Gad': quod significet opera ex vero et nondum bono,constat ex repraesentatione `Gadis' quod sint opera, de qua n. 3934,3935, hic opera ex vero et nondum e:: bono, ut patet a descriptione ejus in sensu interno; hoc etiam sequitur in ordine, nam per `Danem' mox supra repraesentantur illi qui in vero sunt et nondum in bono, n. 6396, hic nunc per `Gadem' ii qui in operibus ex vero et nondum ex bono; qualia illa opera sunt {1}, in nunc sequentibus dicetur.
@1 i quia ex vero et nondum bono$