Arcana Coelestia (Elliott) n. 6395

Previous Number Next Number See English 

6395. Vers. 16-18. Dan judicabat populum suum sicut una tribuum Israelis. Erit Dan serpens super via, serpens jaculus super semita mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum. Salutem Tuam exspecto Jehovah. `Dan' significat illos qui in vero et nondum in bono: `judicabit populum suum sicut una tribuum Israelis' significat quod unum sit ex veris in communi quae repraesentant tribus Israelis: `erit Dan serpens super via' significat ratiocinationem eorum de vero, quia non adhuc bonum ducit: `serpens jaculus super semita' significat (x)ratiocinationem ex vero de bono: `mordens calcaneos equi' significat fallacias ex infima natura: `et cadet eques ejus retrorsum' significat quod inde recessio: `salutem Tuam exspecto Jehovah' significat nisi Dominus opem ferat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church