Arcana Coelestia (Elliott) n. 6394

Previous Number Next Number See English 

6394. `Et erit tributo serviens': quod significet ut mereatur, (x)constat ex significatione `esse tributo serviens' quod sit subjectum esse et servire; et quia de illis qui mereri volunt per opera, dicitur quod sint `asini ossei, cubantes inter sarcinas', et quod (x)inclinent humerum ad bajulandum, (x)ideo per `tributo servientem' etiam significantur qui per opera mereri volunt, {1}nam quod illi sint servitia infima, videatur supra n. 6389. Quod `tributo servire' sit subjectus esse et servire, constat apud Mosen, Quando accedis ad urbem ad oppugnandum eam, invitabis eos ad pacem: fiat autem si pro pace responderit tibi, et aperuerit tibi, et fiet ut omnis populus qui invenitur in ea, fiet tibi in tributum, et servient tibi, Deut. xx 10, 11:

apud Jeremiam, Quomodo habitavit solitaria urbs magna populo, facta est sicut vidua, magna inter gentes, quae dominata est in provincias, facta est in tributariam, Thren. i 1;

ibi quod per `fieri in tributum' et per `tributariam' significetur servire, patet: apud Matthaeum, Jesus dixit, Quid tibi videtur Simon, reges terrae (c)a quibus accipiunt tributa aut censum, a filiis suis an ab alienis? dicit Ipsi Petrus, Ab alienis; ait ei Jesus, Ergo liberi sunt filii: verum ne simus iis offendiculo, {2}proficiscens ad mare mitte hamum, et ascendentem primo piscem tolle, aperias os ejus, invenies staterem, accipiens da eum pro Me et te, xvii 25-27;

hic quoque per `dare tributa {3}aut censum' intelliguntur qui serviunt, quare dicitur quod `alieni darent, et filii liberi essent', alienigenae enim erant servi, n. 1097; quod Petrus `e mari tolleret piscem, et in ore ejus inveniret staterem quem daret' repraesentabat quod infimum naturale quod servitium, hoc faceret; `pisces' enim id naturale significant. @1 quod etiam$ @2 profectus$ @3 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church