6341. Vers. 3, 4. Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum, excellens eminentia, et excellens valore. Levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit. `Reuben primogenitus meus' significat fidem quae apparenter priore loco: `tu robur meum' significat quod per illam potentia bono: `et principium virium mearum' significat quod per illam prima potentia vero: `excellens eminentia et excellens valore' significat quod inde gloria et potestas: `levis sicut aqua' significat quod fides sola non talia habeat: `ne excellas' significat nec quod ei gloria et potestas: `quia ascendisti cubilia patris tui significat quia separata a bono quod charitatis, foedam conjunctionem habeat: `tunc profanasti' significat si conjuncta cum malo, quod profanum: `stratum meum ascendit' significat quia contaminavit bonum spirituale in naturali.