Arcana Coelestia (Elliott) n. 6340

Previous Number Next Number See English 

6340. `Et audite ad Israelem patrem vestrum': quod significet praedictionem de illis a bono spirituali, in supremo sensu praevidentiam Domini, constat a significatione `audire', nempe quid continget in postremitate dierum, quod sit praedictionem; et a repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, (x)5826, 5833; et quia praedictio per `audire quid continget in postremitate dierum' significatur in sensu interno, significatur praevidentia Domini in sensu supremo, nam a praevidentia Domini est omnis praedictio. Quod dicatur quod `filii Jacobi audirent ad Israelem' significat quod illi qui ab Ecclesia sunt, audirent Dominum, hoc est, Ipsum in Verbo, quid ibi docet de veris fidei et de bonis amoris, et quid praedicit de illis qui in tali vero et bono sunt, quae significantur per unum aut alterum filium Jacobi, sicut quid docet et praedicit de illis qui in fide separata sunt a charitate, qui significantur hic per `Reubenem, Shimeonem et Levi'; {1}aut de illis qui in bono caelesti {2}sunt et significantur per `Jehudam'; tum quid de illis qui in bono spirituali, qui significantur per `Josephum'; ita quoque de illis qui in talibus quae significantur per reliquos. @1 et$ @2 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church