Arcana Coelestia (Elliott) n. 6333

Previous Number Next Number See English 

6333. SENSUS INTERNUS Ex his quae in hoc capite dicta sunt a Jacobo, manifeste constare potest quod sensus alius Verbo insit quam qui apparet in littera; dicit enim Jacob qui tunc Israel, quod indicabit quid continget filiis suis in extremitate dierum, vers. 1, et tamen quae indicat, {1}et quae praedicit, non aliquid contigerat illis; ut quod posteri Reubenis, Shimeonis et Levi prae reliquis maledicerentur, quodque Shimeon et Levi dividerentur in Jacobo, et dispergerentur in Israele, de quibus, vers. 3-7; sed contigerat contrarium Levi, quod nempe benedictus fuerit, nam apud illum sacerdotium. [2]Quod de Jehudah dicitur, hoc nec contigerat ei, praeter quod apud illum manserit Ecclesiae repraesentativum diutius quam apud reliquos; et praeterea de eo talia dicuntur quae nemo scire potest quid sint, nisi ex sensu alio qui interius latet, ut quod curvaret se et cubaret sicut leo, alligaret ad vitem asellum suum, ad vitem praestantem filium asinae suae, lavaret in vino vestimentum suum, in sanguine uvarum velamen suum, quod ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte, vers. 9, 11, 12; haec omnia sunt talia ex quibus unusquisque capere potest quod aliquid insit quod notum est in caelo, et quod homini patefieri nequit nisi inde. [3]Similiter se habet cum illis quae de reliquis suis filiis Israel dixit: sicut de Zebulone, quod ad portum marium et navium habitabit, et latere ad Zidonem: de Jisaschare, quod asinus osseus cubans inter sarcinas, inclinaturus humerum ad bajulandum: de Dane quod serpens in via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum; ac ita porro de reliquis; ex his manifeste constat, ut dictum, quod sensus internus sit. Verbum est datum ut uniat caelum et terram, seu angelos cum hominibus, quapropter ita scriptum est ut ab angelis spiritualiter capiatur cum ab homine naturaliter, et sic sanctum per angelos influat, per quod fit unio; tale est Verbum tam in historicis quam in propheticis; {2}sed sensus internus minus apparet in historicis quam in propheticis, quia historica alio stilo conscripta sunt, {3}sed tamen usque per significativa; [4]historica ideo data sunt ut infantes et pueri initientur per illa in {4}Verbi lectionem, nam (t)sunt delectabilia et sedent in animis eorum, per quae sic communicatio datur illis cum caelis, quae communicatio est grata quia illi in statu innocentiae et charitatis mutuae sunt; haec causa est quod Verbum historicum sit; {5} quod Verbum propheticum sit, est quia cum id legitur, non intelligatur ab homine nisi obscure; et cum ab homine qui talis sicut hodie, intelligitur obscure, ab angelis percipitur clare; quod mihi datum est scire a multa experientia, de qua {6}, ex Divina Domini misericordia, alibi. @1 seu$ @2 sed in historicis quod Internum sit, minus apparet quam in propheticis,$ @3 et$ @4 Verbum $ @5 i et$ @6 i experientia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church