Arcana Coelestia (Elliott) n. 6307

Previous Number Next Number See English 

6307. Continuatio de Influxu et de Commercio animae et corporis

Quod influxus sit e mundo spirituali per angelos et per spiritus in affectiones et {1} cogitationes, per multorum nunc annorum experientiam datum est scire tam manifeste ut nihil manifestius; sensi non modo influxum quoad cogitationes sed etiam quoad affectiones; et cum influebant mala et falsa, datum est scire, a quibus infernis illa, et cum bona et vera, a quibus angelis; hoc mihi tam familiare inde factum est ut tandem singula cogitationum et affectionum scire potuerim undenam essent; et tamen usque cogitationes meae {2}fuerunt sicut cogitationes (t)mihi fuerant prius. @1 i in$ @2 erant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church