6306. `Quam sumpsi e manu Emoraei': quod significet ex victoria super malum, constat ex repraesentatione `Emoraei' quod sit malum, de qua n. 1857; et ex significatione `sumere e manu' quod sit per victoriam sibi comparare. Quod `Emoraeos' attinet, sciendum quod per illos significetur malum, ut quoque per `Cananaeos', et per reliquas gentes in illa terra quae (t)nominantur in Verbo', significantur varia genera mali ut et falsi; {1}talia repraesentabant gentes {2}, cum filii Israelis in possessionem terrae Canaanis veniebant; causa erat ut cum {3}filii Israelis repraesentarent caelestia, gentes illae repraesentarent infernalia, et sic terra Canaan repraesentaret omnem statum alterius vitae; {4}et quia gentes repraesentabant infernalia, idcirco devotioni datae sunt, et {5} cum illis quae remanerent, vetitum erat foedus inire. [2] Quod filii Israelis terram illorum qui repraesentabant inferna, occuparent et inhabitarent, erat repraesentativum quod infernales circa tempus Adventus Domini occupaverint multam partem caeli, at quod Dominus per quod in mundum venit et humanum in se Divinum fecit, expulerit illos inde ac dejecerit in inferna, (c)et ita caelum ab illis liberaverit, quod tunc in hereditatem dedit illis qui (c)e regno Suo spirituali essent. Quod per gentem Emoraeam repraesentatum sit malum in communi, patet ab illis locis ubi nominatur, ut apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Hierosolyma, negotiationes tuae et generationes tuae de terra Cananaei; pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, xvi 3, 45;
quia `pater' in sensu interno significat bonum Ecclesiae, at in opposito sensu malum, (c)ac `mater' (t)verum Ecclesiae, at in opposito sensu falsum, ideo dicitur `pater tuus Emoraeus et mater tua Hittaea': [4] apud Amos, Ego perdidi Emoraeum coram illis, cujus sicut altitudo cedrorum altitudo, et robustus ille sicut quercus:... duxi (x)vos in deserto,... ad possidendum terram Emoraei, ii 9, 10;
hic etiam `Emoraeus' pro malo, nam describitur malum amoris sui {6} per `altitudinem cedrorum et robur quercus'; quod `Emoraeus' sit malum in genere, est quia terra Cananaea tota dicta fuit terra Emoraei, nam dicitur `duxi vos in deserto ad possidendum terram Emoraei'. Praeterea in Libro 2 Regum, Menashe rex Jehudae,... malum fecit prae omni malo quod fecerunt Emoraei, qui ante eum, xxi 11. [5] {7}`Gladio meo': quod significet per verum pugnans, constat a significatione `gladii' quod sit verum pugnans, de qua n. 2799, 4499. {7}`Et arcu meo': quod significet ex doctrina, constat ex significatione `arcus' quod sit doctrina, de qua n. (x)2686, 2709. [6] Quod haec verba, nempe `portio quam sumpsi e manu Emoraei gladio meo et arcu meo', ab Israele dicta sint ob sensum internum, patet manifeste, quia Jacob portionem illam ab Emoraeo non sumpsit gladio nec arcu, sed emit a filiis Hamoris {8}, ut patet Gen. xxxiii, ubi haec verba, Venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, in veniendo e Paddan-Aram; et castrametatus ad facies urbis: et emit portionem agri ubi tetendit tentorium suum, e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesithis, vers. 18, 19; quod hic ager fuerit portio quam dedit Josepho, constat apud Joshuam, Ossa Josephi, quae ascendere fecerunt filii Israelis ex Aegypto, sepeliverunt in Shechemo, in parte agri quam emit Jacobus a filius Hamoris, patris Shechemi, centum kesithis; et facta fuerunt filiis Josephi in hereditatem, xxiv 32;
inde patet quod portio illa empta fuerit, et quod illa sit quae data Josepho. Quod non intellecta sit urbs Shechemi quae ibi prope, ubi Shimeon et Levi occiderunt omnem masculum, et quam gladio ceperunt, Gen. xxxiv, constare potest ex eo quod Jacob detestatus sit illud factum, et propterea maledixerit Shimeoni et Levi, et a se id facinus prorsus removerit, dicendo Schimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum, in secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito {9}suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura: dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele, cap. seq. xlix 5-7. Inde nunc constare potest quod illa verba, nempe `portio quam sumpsi e manu Emoraei gladio meo et arcu meo' dicta ab illo sint cum in spiritu prophetico esset, propter sensum internum. @1 haec$ @2 i ibi$ @3 hi$ @4 quapropter$ @5 i vetitum$ @6 i ejus$ @7 In A this begins a new numbered 6305, and 2 lines lower et arcu meo begins another numbered 6306.$ @8 i Chivaei$ @9 eorum$