Arcana Coelestia (Elliott) n. 6298

Previous Number Next Number See English 

6298. `Et benedixit illis in die hoc': quod significet Praevidentiam et Providentiam in aeternum, constat ex significatione `benedicere' quod sit praedictio, de qua n. 6230, 6254, in supremo autem sensu Praevidentia Domini, et quia Praevidentia, etiam est Providentia, nam una non datur absque altera; praevidetur enim malum et providetur bonum, et malum quod praevidetur, per Providentiam {1} flectitur in bonum; quod hic `benedicere' sit Praevidentia et Providentia, est quia `Israel' qui hic benedicit, in supremo sensu est Dominus, n. 4286; et ex significatione `in die hoc', seu hodie, quod sit aeternum, de qua n. 2838, 3998, 4304, 6165. @1 i quantum potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church