Arcana Coelestia (Elliott) n. 6297

Previous Number Next Number See English 

6297. `Et semen illius erit plenitudo gentium': quod significet {1}quod verum quod fidei, regnaturum, constat ex significatione `seminis' quod sit fides et charitas, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3187, 3310, 3373, 3671, hic fides quia praedicatur de Ephraimo {2}; et ex significatione plenitudinis gentium quod sit abundantia, ita quod regnaturum. `Plenitudo' in Verbo significat omne, et ubi non omne significat abundans, (c)et praedicatur et de vero et de bono, nam multitudo' praedicatur de vero, `magnitudo' autem de bono, ita `plenitudo' de utroque; ut apud Jeremiam, Ecce aquae ascendentes e septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, xlvii 2;

terra et plenitudo' pro omni, tam vero quam bono, {3}quod est Ecclesiae; ideo adjicitur `urbem et habitantes in ea', nam per `urbem' significantur vera, et per `habitantes' bona, n. 2268, (x)2451, 2712: [2] apud Ezechielem Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, xii 19;

`terra' pro Ecclesia, et `plenitudo' pro bono et vero ibi; quod utrumque significetur, patet ex illis quae {4} praecedunt, quod `panem cum sollicitudine comedent' et `aquas cum stupore bibent', per `panem' enim significatur bonum amoris, et per `aquas' verum fidei, quae vocantur `terrae plenitudo': [3] similiter, apud Amos, Superbiam Jacobi et palatia ejus odi, ideo concludam urbem et plenitudinem ejus, vi 8:

apud Davidem, Tui caeli, etiam Tua terra, (x)orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti, Ps. lxxxix 12 [A.V. 11]:

et alibi apud eundem, Jehovae terra et plenitudo ejus, orbis et habitantes in illo: Ipse super maria fundavit illum, et super flumina stabilivit illum, Ps. xxiv 1, 2;

`plenitudo' etiam ibi pro vero et bono; `terra' pro Ecclesia in specie, `orbis' pro Ecclesia in universali sensu; quod `Jehovah fundaverit {5}orbem super maria' est super illa quae sunt scientiae, n. 28; et quod `stabiliverit illum super flumina' est super illa quae sunt intelligentiae, n. 3051; quod non intelligatur quod Jehovah orbem fundaverit super maria, et stabiliverit super flumina, quis non videre potest? nam orbis non super illis fundatus et stabilitus est; quare qui expendit, videre potest quod per `maria' et per `flumina' aliud significetur, et quod hoc aliud sit spirituale {6} seu internum Verbi. @1 A here and A I 6286 omit$ @2 i qui est verum spirituale, quia est homo Ecclesiae spiritualis externae, at Israel bonum spirituale, quia est homo Ecclesiae internae$ @3 quae$ @4 i ibi$ @5 illum$ @6 , ac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church