Arcana Coelestia (Elliott) n. 6234

Previous Number Next Number See English 

6234. `Et nunc duo filii tui nati tibi in terra Aegypti': quod significet bonum et verum in naturali ab interno, constat ex repraesentatione `Menashis et Ephraimi' qui hic sunt `duo filii', quod sint Ecclesiae voluntarium et Ecclesiae intellectuale in naturali, nata ab interno, de qua supra n. 6222; et quia voluntarii est bonum et intellectualis est verum, per eosdem significatur Ecclesiae bonum et verum; ex significatione `nati tibi', nempe Josepho, quod sint ab interno; et ex significatione terrae Aegypti' quod sit mens naturalis ubi scientifica Ecclesiae, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et quod sit naturale, n. 6147.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church