Arcana Coelestia (Elliott) n. 6233

Previous Number Next Number See English 

6233. `Et dabo terram {1} semini post te possessionem aeternam': quod significet regnum Domini illis qui in bono et vero illo, constat ex significatione `terrae' hic terrae Canaanis, quod sit regnum Domini, de qua n. 1607, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447; ex significatione `seminis' quod sit verum fidei et bonum charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310; et quod `semen Abrahami, Jishaki et Jacobi' sint qui in bonis et veris, et vocantur filii regni, n. 3373; et ex significatione `possessionis aeternae' quod sit vitam habere Domini {2}; hi sunt filii regni. @1 see p. 521, ftnote I$ @2 i de qua n. 2658$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church