Arcana Coelestia (Elliott) n. 6191

Previous Number Next Number See English 

6191. Quod homo per angelos et spiritus regatur a Domino, ex tam manifesta experientia mihi scire datum est ut de eo ne quidem minimum dubii relictum sit; nam nunc per plures annos omnes meae cogitationes et omnes meae affectiones quoad omnium singularissima mediis spiritibus et angelis influxerunt; hoc datum est tam evidenter percipere ut nihil evidentius, percepi enim vidi, et audivi quinam essent, quales essent et ubinam essent; et cum in cogitationem aut voluntatem aliquid adversum incideret, cum illis locutus sum et illos increpavi; et quoque animadverti quod potentia infundendi talia illis refraenata sit ab angelis, ut et quomodo, et quoque saepe quod abacti; et cum abacti sunt quod loco eorum novi adfuerint a quibus iterum influxus; tum appercipere datum est unde illi spiritus, seu quarum societatum subjecta essent; [2]data etiam fuit saepe cum ipsis illis societatibus copia loquendi; et tametsi omnia quoad singularissima cogitationum et affectionum per spiritus et angelos influebant, usque tamen cogitavi sicut prius, et volui sicut prius, et conversatus cum hominibus sicut prius, a nemine aliqua differentia a vita priore observata; scio quod tale vix aliquis credat sed usque est veritas aeterna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church