Arcana Coelestia (Elliott) n. 6190

Previous Number Next Number See English 

6190. Quia agitur de influxu, et is tam saepe nominatur, in antecessum est dicendum quid influxus: quid per influxum spiritualem intelligitur, non melius constare potest quam per influxus naturales qui existunt et apparent in mundo: sicut per influxum caloris a sole in omnia telluris cum omni varietate secundum anni tempora et telluris climata: et per influxum lucis in eadem, etiam cum omni varietate secundum tempora dierum et quoque annorum, diversimode etiam secundum climata: ex influxu caloris a sole in omnia telluris, unde vita vegetativa: et ex influxu lucis in eadem, unde adjutorium vitae illius et quoque colores et pulchritudinum apparentiae: similiter ex influxu ejusdem caloris in corporis nostri ambitum: tum lucis in oculum: pariter ex influxu soni in aurem, et ex parilibus aliis, comprehendi potest quid influxus vitae a Domino Qui est Sol caeli, a Quo calor caelestis qui est bonum amoris, et lux caelestis quae est verum fidei; influxus horum etiam manifeste sentitur, calor enim caelestis qui est amor, facit calorem vitalem qui est in homine, et lux caelestis quae est fides, facit ejus intellectum, nam verum quod fidei, quod procedit a Domino, illustrat ejus intellectuale; sed utrumque cum multa varietate, nam se habent secundum receptiones ab homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church