Arcana Coelestia (Elliott) n. 6182

Previous Number Next Number See English 

6182. `Et cubem cum patribus meis': quod significet vitam qualis antiquis, constat ex significatione `cubare' quod sit vita, cubare enim hic est sepeliri apud illos, et quia sepeliri est resurrectio et regeneratio, est `cubare apud illos' vita, nam resurrectio est in vitam, similiter regeneratio; et ex significatione `patrum' quod sint illi qui ab Antiqua et ab Antiquissima Ecclesia, de qua n. 6075, ita antiqui.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church