Arcana Coelestia (Elliott) n. 6175

Previous Number Next Number See English 

6175. `Et fuit dies Jacobi anni vitae {1}illius septem anni et quadraginta et centum anni': quod significet statum communem et quale ejus, constare potest si evolvantur numeri septem, quadraginta et centum; quid septem, videatur n. 395, 433, 716, 728, 881, 5265, 5268; quid quadraginta, n. (x)730, 862, 2272, 2273; et quid centum, n. 1988, 2636, 4400; at numeri ita compositi non facile explicari possunt, nam plura continent quam ut in summam redigi queant et ad captum exprimi; hi numeri in communi integrum statum rei per `Jacobum' repraesentatae et ejus quale continent; haec angeli vident in uno complexu solum a numero illo; nam omnes numeri in Verbo cadunt apud illos in ideas rerum; quod etiam patuit ex eo quod aliquoties numeri in longa serie mihi visi sint, et tunc ab angelis dictum quod involvant res in serie, de quibus inter se locuti sunt; inde quoque antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti fuerunt, computum habuerunt etiam ex numeris constantem quibus res caelestes non ideis mentis naturalis ita comprehensibiles illatae sunt; sed haec post illorum tempora cum caelestium perceptione perierunt, remanente solum cognitione quid in communi significarent numeri simplices, sicut tres, sex, septem, duodecim, non ita quid numeri compositi; sed hodie nec scitur quod numeri in Verbo aliquid praeter numerum significent, quare hoc inter incredibilia forte erit. @1 see p. 496, ftnote I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church