Arcana Coelestia (Elliott) n. 6145

Previous Number Next Number See English 

6145. `Et fuit terra Pharaoni': quod significet quod subjecta omnia naturali quod sub auspicio interni, constat ex significatione `fuit terra illi' quod sit appropriatio et subjectio omnium quae per `terram' significantur; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799,6015, ad quod scientifica quae per `Aegyptum' significantur, collata sunt, n. 6115; quod sub auspicio interni, est quia totum naturale tam in communi quam in parte; quod sub auspicio interni sit, significatur per quod `Joseph dominans fuerit super omnem terram Aegypti', et quoque quod `praefectus super domum Pharaonis', Gen. xli 40-43; et xlv, ubi haec:

Dixit Joseph ad fratres suos, Deus posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti, vers. 8; inde nunc est quod de naturali dicatur quod sub auspicio interni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church