6144. `{1}Quoniam' influit super illos fames': quod significet quia desolatio usque ad desperationem, constat ex significatione `famis' quod sit desolatio (x)quoad illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5415, 5576; quae cum dicitur `invalescere', est desperatio, ut n. 5279, nam ultimum desolationis est desperatio. Quod desperatio sit ultimum desolationis et tentationis, n. 5279,5280, est ob plures causas, quarum has solum afferre licet: per desperationem effective et sensibiliter agnoscitur quod nihil veri et boni ab ipsis, et quod ex se damnati sint sed quod a Domino liberentur a damnatione, et influat salus per verum et bonum; desperatio etiam est ob causam ut faustum vitae quod a Domino, sentiatur; nam cum ex statu illo veniunt, sunt sicut illi qui e carcere damnati mortis liberantur; etiam per desolationes et tentationes percipiuntur status contrarii vitae caelesti, inde sensus et perceptio fausti et felicis vitae caelestis inditur; aliunde enim sensus et perceptio fausti et felicis quam ex relatione ad contraria, non venit; ut itaque plenae rationes habeantur, desolationes et tentationes ad summum, hoc est, ad desperationem perducuntur. @1 I has quia here only$