Arcana Coelestia (Elliott) n. 6110

Previous Number Next Number See English 

6110. `Quia gravis fames valde': quod significet desolationem, constat ex significatione `famis' quod sit defectus boni et {1}cognitionum, de qua n. 1460, 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5579, 5893, ita `gravis fames valde' est desolatio, n. 5360, 5376, 5415, 5576. Quod desolationem attinet, sciendum quod vera et bona et eorum cognitiones faciant vitam spiritualem illorum qui in caelo sunt, sunt illa cibi caelestes et spirituales quibus nutriuntur; illi cibi dantur illis quotidie a Domino; cum illis est mane, subministrantur bona, cum meridies subministrantur vera, at cum vespera tunc deficiunt, et hoc usque ad diluculum et ad mane iterum; tenentur tunc in appetitione quae talis est {2}ut desiderent illa plus quam famelici cibum in terra; hic status significatur per `famem' et est species desolationis, sed non talis qualis est apud illos qui in terra inferiore sunt, n. 698, 699, 1106-1113. [2] Quod caelum angelicum in tantum appetat vera et bona ac cognitiones eorum, vix aliquis in mundo potest credere; qui enim nihil aliud student quam lucris ac gloriae, et indulgent voluptatibus, miraturi quod talia sint vitae angelis, et dicturi, Quid mihi cognitiones boni et veri, quid vitae ex illis? Quae dant vitam et vitae jucundum, sunt divitiae, honores, et voluptates! At sciant quod vita ex his sit vita corporis, non vita animae, et quod illa, vita cum corpore pereat, haec autem maneat in aeternum; et quod sibi male consulant qui nihil de vita spirituali in mundo cogitant. [3] Quod porro desolationem attinet, est illa propter appetitionem, bona enim et vera recipiuntur secundum illam, et desideria quae ex appetitione, cum obtinentur, faciunt faustum et felix; quapropter in altera vita qui in desolatione sunt, mox dein recreantur et desideriis potiuntur; per tales vices perficiuntur omnes. Quod observatu dignum est, quod vices diei in mundo naturali, nempe mane, meridies, vespera, nox et rursus mane, prorsus repraesentent vices in mundo spirituali, solum cum ea differentia quod vices mundi spiritualis influant in intellectum et voluntatem, et sistant illa quae sunt vitae; vices autem in mundo naturali influunt in illa quae corporis sunt, et sustentant illa; [4] quod adhuc dignius observatu est quod umbrae vesperae et tenebrae noctis non ex Domino veniant sed ex propriis angelorum, spirituum et hominum; Dominis enim ut Sol continue lucet et influit, sed mala et falsa ex proprio, quia apud homines, spiritus et angelos, vertunt et convertunt illos a Domino, et sic illos inducunt in umbras vesperae, et malos in tenebras noctis; similiter ac sol mundi nostri, is continue lucet et influit, at tellus per circumrotationem se vertit ab illo et se inducit in umbras et tenebras. [5] Quod haec in mundo naturali existant, est causa quia mundus naturalis existit a mundo spirituali, ac inde quoque subsistit; inde est quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, 4939; Quod illae vices sint in mundo spirituali, est ut omnes qui in caelo sunt, continue perficiantur; inde etiam tales vices sunt in mundo naturali, nam aliter siccitate perirent omnia ibi. [6] At sciendum quod in caelo nulla sit nox sed modo vespera, quam excipit diluculum quod ante mane; at in inferno est nox; ibi etiam sunt vices sed contrariae vicibus in caelo; ibi mane est aestus cupiditatum, meridies est prurigo falsitatum, vespera est anxietas, et nox est cruciatus; at usque per omnes has vices dominatur nox, sunt modo variationes umbrae et tenebrarum noctis quae sistunt illas vices. [7] Ulterius sciendum quod in mundo spirituali non similes vices sint apud unum quae apud alterum, tum quod non vices ibi distinctae sint in stata tempora, sunt enim variationes status quae illas sistunt, nam loco temporum in mundo naturali sunt status in mundo spirituali, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 4814, 4916, 4882, 4901.

@1 cogitationum I$ @2 et I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church