6109. `Et panis nullus in omni terra': quod significet quod bonum non (x)apparuerit amplius, constat ex significatione `panis' quod sit bonum amoris et charitatis, de qua mox supra n. 6106; et ex significatione quod `nullus in omni terra' quod sit quod non (x)apparuerit amplius. Agitur in nunc sequentibus de caelesti interno quod omnia in naturali in ordinem redegerit sub commune, ob finem ut conjunctio fieret scientificorum cum veris Ecclesiae, et per vera illa com bono spirituali, perque bonum hoc cum caelesti interno; ast quia redigere in ordinem scientifica sub commune non aliter fieri potest quam per vastationes boni et desolationes veri, et mox per sustentationes, ideo de his et illis in nunc sequentibus in sensu interno agitur; sed haec raro fiunt apud hominem dum in mundo vivit, ob plures causas; in altera autem vita fiunt apud omnes qui regenerantur; et quia haec non fiunt apud hominem in mundo, non mirum est si haec appareant ei ut ignota, ac obveniant ut arcana de quibus non prius auditum.