6064. `Pater meus et fratres mei': quod significet bonum spirituale in naturali et vera Ecclesiae ibi, constat ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale in naturali, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et a repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; influxus et perceptio, de quibus mox supra n. 6063, sunt de illis, nempe de bono spirituali et de veris Ecclesiae in naturali.