Arcana Coelestia (Elliott) n. 6063

Previous Number Next Number See English 

6063. `Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit': quod significet caelestis interni praesentiam in naturali ubi scientifica, et inde influxum et perceptionem, constat ex significatione `venire ad aliquem' quod sit praesentia, ut n. 5934; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex significatione `indicare' quod sit influxus, de qua n. 5966; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale et inde scientificum in communi, de qua n. 5799, 6015; et ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 5687; inde patet quod per `venit Joseph et indicavit Pharaoni, et dixit' significetur praesentia caelestis interni in naturali ubi scientifica, et inde influxus et perceptio. [2]De influxu interni in naturale seu externum, et de hujus perceptione, prius multoties dictum est; et ostensum quod naturale subsistat et vivat ex influxu ab interno, hoc est, per internum a Domino; naturale enim absque influxu inde, non habet aliquam vitam, quia est in natura mundi et inde trahit omne suum, et natura mundi est prorsus absque vita; quapropter ut vivat naturale apud hominem, influxus erit a Domino, non solum immediatus ab Ipso sed etiam mediatus per mundum spiritualem, consequenter apud hominem in internum ejus, nam hoc est in mundo spirituali; inde nunc erit influxus in naturale ut hoc vivat; est naturale hominis formatum ad recipiendum vitam inde: hoc nunc intelligitur per influxum caelestis interni in naturale ubi scientifica. Ex influxu ab interno existit perceptio in externo, seu in naturali, quod per `Pharaonem' repraesentatur, nam influxus et perceptio sibi mutuo correspondent, n. 5743.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church