6016. `Et acceperunt pecus suum': quod significet veri bona, constat ex significatione `pecoris' quod sit veri bonum; per `pecus' enim intelliguntur et greges et armenta, et quoque equi, {1}cameli, muli, asini, et quia `greges' in sensu interno sunt bona interiora, et `armenta' bona exteriora, at `equi, {1}cameli, muli, asini, illa quae sunt intellectualis quae omnia se referunt ad vera, ideo per `pecus' significatur veri bonum. @1 asini, cameli$