Arcana Coelestia (Elliott) n. 6015

Previous Number Next Number See English 

6015. `In vehiculis quae misit Pharaoh ad ferendum illum': quod significet doctrinalia quae ex scientificis Ecclesiae, constat ex significatione `vehiculorum' quod sint doctrinalia, de qua n. 5945; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit scientificum Ecclesiae in communi; per `Aegyptum' enim significatur scientificum Ecclesiae, n. 1462, 4749, 4964, 4966, inde per regem ejus scientificum illud in communi; ut quoque alibi {1} in Verbo, {2}sed plerisque in locis sicut per Aegyptum ita quoque per Pharaonem significatur scientificum perversum; {3}quod Pharaoh sit scientificum in communi, patet apud Esaiam, Stulti sunt principes Zoanis, sapientes consiliariorum (x)Pharaonis, consilium obbrutuit; quomodo (x)dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? xix 11; `Pharaoh' hic pro scientifico Ecclesiae in communi, inde dictus `filius sapientum, et filius regum antiquitatis'; `sapientes et reges antiquitatis' pro veris Antiquae Ecclesiae; sed scientificum illud hic intelligitur infatuatum, nam dicitur `stulti facti principes Zoanis, consilium obbrutuit': [2]apud eundem, Abeunt ad descendendum Aegyptum, sed os Meum non interrogarunt, ad roborandum se robore Pharaonis, et ad confidendum in umbra Aegypti; ideo fiet vobis robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, xxx 2, 3;

`roborare se robore Pharaonis, et confidere in umbra Aegypti' pro fidere scientificis in rebus fidei, et non alicui vero spirituali fidem habere nisi scientificum et sensuale dictet, quod tamen est perversi ordinis; nam primo loco erunt vera fidei, et secundo scientifica confirmantia, {4}quia haec si primo loco sunt, {5} prorsus nihil veri creditur: [3]apud Jeremiam, Dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, Ecce Ego visitans super Amonem in No; et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus; imprimis super Pharaonem, et confidentes in eo, xlvi 25;

`Pharaoh' hic quoque pro scientifico in communi; `confidentes in eo' pro illis (m)qui fidunt scientificis, non autem Verbo, {6}hoc est, Domino in Verbo, inde est omne perversum in doctrinalibus fidei, et inde falsum, et quoque negativum quod Divinum et caeleste sit aliquid; hi imprimis in ore gerunt: (m)Fac mihi videre {7}illa oculariter, aut Demonstra scientifice quod ita sit, et tunc credam; at usque si viderent, et si demonstraretur, nec crederent, ex causa quia negativum universaliter regnat:(n) [4]apud eundem, Contra {8}Pharaonem; Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa, ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae, prae voce plausus equorum ungularum fortium ejus, et tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, xlvii 1-3;

ex singulis quae de Pharaone hic dicta sunt, liquet quod `Pharaoh' sit scientificum in communi, hic {9}in perverso ordine, qui destruit vera fidei; `flumen inundans' est scientificum destruens intellectum veri, ac ita vastans; `inundabunt terram et plenitudinem ejus' est Ecclesiam totam; `urbem et habitantes in illa' est verum Ecclesiae et inde bonum; `plausus ungularum equorum' sunt scientifica infima quae immediate ex sensualibus; `tumultus currus' est inde doctrinale falsum; `strepitus rotarum' sunt {10}sensualia et illorum fallaciae quae promovent: [5]apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Pharaoh rex Aegypti, balaena magna, quae cubans in medio fluviorum suorum, qui {11}dixit, Meus est fluvius, et ego feci me: propterea dabo {12}hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis, xxix 2-4;

`Pharaoh' hic quoque pro scientifico in communi, quod similiter a singulis quae de illo dicuntur, patet: [6]apud eundem, Tolle lamentationem super Pharaonem regem Aegypti, . . Tu sicut balaenae in maribus, et prodiisti cum fluminibus tuis, et turbasti aquas pedibus tuis, conturbasti flumina illarum. . . . Obtegam, cum exstinxero te, caelos; et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; omnia luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, xxxii 2, 3, 7, 8; quod haec, sicut plura apud Prophetas, absque sensu interno a nemine possint comprehendi, patet; sicut quod `Pharaoh {13}sicut balaenae {14}in maribus, quod prodierit ex fluminibus suis, et turbaverit aquas pedibus suis, quod super illum `obtegentur caeli, atrabuntur stellae, et omnia luminaria lucis, nube obtegetur sol, non lucebit luna, et dabuntur tenebrae super terra ejus'; at sensus internus docet quid significant; nempe quod scientifica pervertant vera Ecclesiae si homo per illa intrat in arcana fidei, et nihil credit nisi {15}videat ex illis, immo nisi ex sensualibus; quod hic sensus internus sit, patet ab explicatione singulorum: [7](m)Pharaoh dicitur `rex Aegypti' ex vero scientifico, nam scientificum est verum {16}in naturali, quod `rex' sit verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, (x)4966, 5044; et quod simile significetur per `regem populi' quod per `populum,' n. 4789,(n) ita per Pharaonem simile quod per Aegyptum, sed in communi; quod `Aegyptus' sit scientificum, pluries ostensum est; Pharaoh comparatur `{17}balaenis in maribus', quia `balaena' seu cetus significat communia scientificorum, n. 42; et `maria' scientificorum congregationes, n. 28; {18}tum dicitur quod `prodierit cum fluminibus suis' quia per `flumina' significantur illa quae sunt intelligentiae, n. 108, 109, 2702, 3051, hic quae sunt insaniae, {19}quoniam ei sensualibus et scientificis, n. 5196: (t)dein dicitur quod `turbaverit aquas pedibus' et `conturbaverit flumina illarum', quia per `aquas' significantur vera spiritualia, n. 680, (x)739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; et per pedes {20}illa quae naturalis sunt, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita `turbare aquas pedibus' est conspurcare et pervertere vera fidei {21}per scientifica quae sunt naturalis; et `conturbare flumina illarum' {22}est sic intelligentiam; [8]demum dicitur quod `cum exstinguetur, obtegerentur caeli', quia per `caelos' significantur interiora hominis, {23}siquidem haec sunt caeli ejus; haec `clauduntur' cum scientifica super vera fidei dominantur, seu naturale super spirituale; quod tunc cognitiones veri et boni pereant, significatur per `atrabo stellas caelorum, et omnia luminaria lucis'; quod `stellae' sint cognitiones illae, videatur n. 2495, 2849, 4697; quod `luminaria' sint bona et vera, n. 30-38; quod nec tunc bonum amoris amplius influere possit, significatur per `solem nube obtegam'; et quod nec bonum fidei, significatur per `luna non lucere faciet lumen suum'; quod `sol' sit bonum amoris, et `luna' bonum fidei, videatur n. 1529, 1530, 2120, 2495, 3636, 3643, 4060, 4696; et quod sic modo falsa occupabunt mentem naturalem, significatur per `dabo tenebras super terra tua'; quod `tenebrae' sint falsa, n. 1839, 1860, 4418, 4531, et quod `terra Pharaonis seu terra Aegypti' sit mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; ex his nunc patet quis sensus inest hi propheticis. Quia per `Pharaonem' significatur scientificum in communi, etiam per illum significatur naturale in communi, n. 5799 {24}. @1 i etiam$ @2 i per Pharaonem repraesentatur scientificum$ @3 ex causa, quia scientifica in Aegypto magica facta sunt, ut$ @4 nam$ @5 i tunc$ @6 ac inde dicunt$ @7 hoc$ @8 Heb reads contra Philistaeos; S quotes Jer. xlvii under Philistaei in his Index Biblicus.$ @9 perversum quod$ @10 fallaciae sensus$ @11 dicit I$ @12 hamum A, humum I$ @13 velut$ @14 ex$ @15 ex illis, imo ex sensualibus illa videat, et magis si doctrinalia faciat inde$ @16 naturalis$ @17 balaenae$ @18 et$ @19 quia$ @20 naturalia$ @21 ex scientificis$ @22 pro$ @23 sunt illa caelum ejus; illa nempe interiora, quae sunt caelum 421$ @24 i nam scientifica constituunt naturale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church