Arcana Coelestia (Elliott) n. 5998

Previous Number Next Number See English 

5998. `Et sacrificavit sacrificia Deo patris sui Jishaki': quod significet cultum inde, (c)ac influxum a Divino Intellectuali, constat a significatione `sacrificare sacrificia' quod sit cultus, de qua n. 922, 923, 2180; et a repraesentatione `Jishaki' quod in supremo sensu sit Divinum Rationale seu Intellectuale Domini, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; quod influxus inde in cultum sequitur, {1}nam intelligitur cultus ex charitate et fide, quae significantur per `Beershebam', n. 5997, ubi sacrificavit. Quod Jacob sacrificaverit Deo patris sui Jishaki, indicat quales fuerunt patres gentis Judaicae et Israeliticae, quod nempe quisque eorum coluerit suum deum; quod alius deus Jishaki fuerit quam illius, patet ex eo quod ei sacrificaverit, (m)et quod in visionibus noctis ei dictum `Ego Deus, Deus patris tui';(n) et quoque ex eo quod juraverit per eundem, de quo Gen. xxxi, Deus Abrahami, et Deus Nahoris, judicent inter nos, Deus patris eorum; tunc juravit Jacobus in Pavorem patris sui Jishaki, vers.53;

et quoque constat quod Jacobus non agnoverit Jehovam initio, nam {2}dixit, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, Gen. xxviii (x)20, 21;

ita agnovit Jehovam cum conditione; [2]mos eorum fuit, agnoscere patrum suorum deos, at suum in specie; hoc traxerunt (c)a patribus suis in Syria, nam Terahus pater Abrami, et quoque ipse Abram ibi, coluerunt alios deos quam Jehovam, videatur n. 1356, 1992, 3667; posteri (c)illorum qui Jacob et Israel {3}vocati sunt, tali inde genio fuerunt {4}ut corde coluerint gentilium deos, ac Jehovam {5}solum ore, et quoad solum nomen; causa quod tales fuerint, erat quia in solis externis absque aliquo interno fuerunt; et qui tales, {6}nequaquam possunt aliter quam credere quod cultus consistat solum in nominando Deum, et dicendo quod is eorum Deus sit, et hoc quamdiu benefacit; et {7}quod nihil cultus consistat in vita charitatis et fidei. @1 quia in cultum, qui est ex charitate et fide, qui cultus hic intelligitur.$ @2 dicit$ @3 dicti$ @4 et corde suo$ @5 modo$ @6 non potuerunt$ @7 non aliquid$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church