Arcana Coelestia (Elliott) n. 5997

Previous Number Next Number See English 

5997. `Et venit Beershebam': quod significet charitatem et fidem, constat ex significatione `Beershebae' quod sit doctrina charitatis et fidei, de qua n. 2858, 2859, 3466, hic charitas et fides, non autem doctrina illarum, nam praedicatur de bono spirituali quod `Israel'; bonum spirituale est plus quam doctrina, {1}doctrina est ex bono illo; quapropter qui ad bonum spirituale pervenit, non magis opus habet doctrinalibus quae ab aliis, est enim in fine quo tetendit, non amplius in mediis, et doctrinalia non sunt aliud quam media perveniendi ad bonum ut ad finem; inde nunc est quod per `Beershebam' significetur charitas et fides. @1 i quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church