5858. Ex multa experientia mihi scire datum est quod quicquid spiritus cogitant et loquuntur ex memoria hominis, putent esse suum et in se; si illis dicatur quod ita non sit, indignantur valde; talis fallacia sensus regnat apud illos. Ut convincerentur quod (t)non ita sit, interrogati sunt unde sciunt loqui mecum lingua mea vernacula, et tamen nihil prorsus ejus noverant in vita corporis, et quomodo ceteras linguas quas ego calleo, et quod ne unam a se, annon credunt quod {1}illa sint illorum? legi coram illis etiam linguam Hebraeam quam intellexerunt quantum ego, etiam infantes, et praeterea nihil; et quoque quod omnia scientifica quae apud me, apud illos sint; inde convicti sunt quod in possessionem omnium scientiarum hominis veniant cum ad hominem, et quod in falso sint quod credant esse sua. Sua quoque habent, sed non licet illa depromere ob causam ut serviant homini per illius, et ob plures alias causas, de quibus n. 2476, 2477, 2479; et quod maxima confusio, si spiritus ex sua memoria influerent, n. 2478. @1 i etiam$