Arcana Coelestia (Elliott) n. 5857

Previous Number Next Number See English 

5857. Locutus (t)sum aliquoties cum spiritibus de praeexcellente facultate quae illis prae homine, quod induant ad primum adventum omnia memoriae hominis, et {1} tametsi nihil sciverint prius de scientiis, de linguis, deque rebus quas homo ab infantia usque ad senectam didicit et imbuit, usque momento in possessionem omnium veniant; et quod ita apud eruditos sint eruditi, apud ingeniosos ingeniosi, apud prudentes prudentes. Ex his animosi facti sunt spiritus illi, erant enim non boni, quapropter ad illos etiam dicere datum est, {2} quod apud indoctos indocti sint, apud stupidos stupidi, apud insanos et fatuos insani et fatui, induunt enim omnia interiora hominis apud quem sunt, ita quoque omnes ejus fallacias, phantasias et falsa, {3}consequenter ejus insanias et fatuitates. Ad infantes autem mali spiritus non possunt accedere, {4}quia nondum aliquid habent in memoria quod induant; quare apud illos sunt boni spiritus et angeli. @1 i quod$ @2 i quod hoc non solum fiat, sed etiam$ @3 etiam$ @4 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church