Arcana Coelestia (Elliott) n. 5854

Previous Number Next Number See English 

5854. A Domino providetur ut spiritus influant in cogitata et voluntaria hominis, angeli vero in fines et sic per fines in illa quae a finibus sequuntur; (t)angeli etiam influunt per spiritus bonos in illa quae apud hominem bona vitae et vera fidei sunt, {1}per quae illum a malis et falsis quantum possibile abducunt, {2}influxus is est tacitus, {3}homini imperceptibilis, sed usque in occulto {4} operans et efficiens; {5}imprimis avertunt fines malos et insinuant bonos; quantum vero non possunt, removent se et influunt remotius {6}et absentius, et tunc propius accedunt spiritus mali; nam angeli in malis finibus, hoc est, in amoribus sui et mundi non adesse queunt, sed usque e longinquo adsunt. [2] Potuisset Dominus per angelos hominem ducere in bonos fines vi omnipotenti; sed hoc foret vitam ei adimere, nam vita ejus est amorum prorsus contrariorum; quare lex Divina inviolabilis est quod homo erit in libero, et quod bonum et verum, seu charitas et fides, implantanda erunt in ejus libero, neutiquam in coacto; nam quod recipitur in statu coacto, hoc non manet sed dissipatur; cogere enim hominem non est insinuare in (t)ejus velle, est enim alterius velle ex quo faciet, quapropter cum ad suum velle, hoc est, ad suum liberum redit, exstirpatur; quapropter Dominus regit hominem per liberum ejus, et quantum possibile detinet a libero cogitandi et volendi malum; homo enim nisi detineretur a Domino, continue se in profundissimum infernum praecipitaret{7}. [3] (s)Dictum est quod potuisset Dominus per angelos ducere hominem in bonos fines vi omnipotenti, possunt enim mali spiritus momento abigi si vel forent myriades circum hominem, et quidem per unum angelum, sed tunc homo veniret in talem cruciatum et in tale infernum ut sustinere nequaquam posset{8}, nam vita sua misere deprivaretur; vita enim hominis est ex cupiditatibus et phantasiis contra bonum et verum; nisi per malos spiritus illa vita sustineretur, et sic emendaretur, ad minimum duceretur, ne minutum temporis superviveret; ei enim nihil aliud insidet quam amor sui et lucri, atque famae propter illa, ita quicquid est contra ordinem; quare nisi redigeretur in ordinem moderate, et per gradus, per ductum ejus liberi, exspiraret ilico.(s) @1 et sic$ @2 ita influxus$ @3 ab homine non perceptus$ @4 i est$ @5 angeli, quantum possint,$ @6 seu$ @7 i hoc fit per angelos$ @8 i sed moriretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church