Arcana Coelestia (Elliott) n. 5853

Previous Number Next Number See English 

5853. Spiritus qui ad hominem alluunt, {1} intrant in omnem memoriam ejus, et in omnes scientias memoriae quas homo possidet; ita induunt omnia quae hominis sunt, usque adeo ut non sciant aliter quam quod illorum sint; hanc praerogativam prae homine habent spiritus; inde est quod omnia quae homo {2}cogitat, illi cogitent, et quod omnia quae homo vult, illi velint, et quoque vicissim quod omnia quae spiritus illi cogitant, homo cogitet, et omnia quae spiritus illi volunt, homo velit; unum enim agunt per conjunctionem; at utrinque putatur quod talia in se sint et a se, ita spiritus et ita {3}homines, sed hoc est fallacia. @1 i momento cum alluunt$ @2 cogitet$ @3 homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church