Arcana Coelestia (Elliott) n. 5847

Previous Number Next Number See English 

5847. Nusquam enim aliquis homo, spiritus aut angelus vitam habet a se, ita nec a se cogitare et velle potest, nam in cogitare et velle est vita hominis; loqui et agere est vita inde; unica enim est vita, nempe Domini, quae influit in omnes, sed varie recipitur et quidem secundum quale quod homo induxit animae suae per vitam; inde apud malos bona et vera vertuntur in mala et falsa, apud bonos recipiuntur bona ut bona, et vera ut vera. Hoc comparari potest luci quae a sole influit in objecta, quae ibi modificatur et variegatur diversimode secundum formam partium, et inde vertitur in colores vel tristes vel laetos; homo dum vivit in mundo, formam inducit substantiis purissimis quae sunt interiorum ejus, sic ut dici queat quod formet animam suam, hoc est, quale ejus, secundum illam formam recipitur vita Domini quae est amoris Ipsius erga universum genus humanum. Quod unica vita sit, et quod homines, spiritus, et angeli, sint {1} recipientes vitae, videatur n. 1954, 2021, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3337, 3338, 3484, 3741, 3742, (x)3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, 4524, 4882. @1 i formae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church