Arcana Coelestia (Elliott) n. 5846

Previous Number Next Number See English 

5846. De Angelis et Spiritibus apud hominem{1}

Influxus e mundo spirituali in hominem in genere ita se habet: quod homo nihil cogitare nec velle possit a semet sed quod omne influat, bonum et verum a Domino per caelum, ita per angelos qui apud hominem, malum et falsum ab inferno, ita per spiritus malos qui apud hominem, et hoc in hominis cogitationem et voluntatem; (m)hoc scio quod maxime paradoxon appariturum{2}, quia est contra apparentiam, sed ipsa experientia dictabit quomodo (t)res se habet.(n) @1 Under the title A has the following deleted note (quomodo apud infantes, apud pueros, adolescentes, adultos, senes, apud stupidos, ingeniosos, intelligentes, insanos, enthusiastas, visionarios, apud feras)$ @2 i sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church