Arcana Coelestia (Elliott) n. 5817

Previous Number Next Number See English 

5817. `Et fuit, cum ascendimus ad servum tuum patrem meum': quod significet elevationem ad bonum spirituale, constat ex significatione `ascendere' quod sit elevatio, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 4286, 4598. Elevatio quae per `ascendere' significatur, est versus interiora, ut hic a veris in naturali quae repraesentantur per `decem' filios Jacobi', ad bonum spirituale e naturali quod repraesentatur per `Israelem'; naturale enim est exterius et est interius, n. 5497, 5649; in naturali interiore est bonum spirituale quod `Israel', et in naturali exteriore sunt vera Ecclesiae quae sunt `filii Jacobi'; inde per `ascendere ad patrem' significatur elevatio ad bonum spirituale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church