5816. `Non addetis videre facies meas': quod significet quod sic nulla misericordia et conjunctio cum veris in naturali, constat ex significatione `faciei' cum praedicatur de Domino, quod sit misericordia, de qua n. 222, 223, 5585; inde `non videre facies' est quod nulla misericordia, n. 5585, 5592, et cum nulla misericordia, etiam nulla est conjunctio; est enim nullus amor, qui est conjunctio spiritualis; amor Divinus vocatur misericordia respective ad genus humanum in tantis miseriis constitutum; quod nulla conjunctio cum veris in naturali, est quia per `filios Jacobi, ad quos illa verba dicta sunt {1}, vera in naturali repraesentantur, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512. [2] Cum hoc quod nulla misericordia et conjunctio cum veris in naturali, nisi verum quod per `Benjaminem' repraesentatur, subjiceretur bono interno quod `Josephus', ita se habet: verum quod facit ut homo sit Ecclesia, est id verum quod ex bono; cum enim homo in bono est, tunc ex bono videt vera, et percipit illa, et sic credit quod vera sint, nusquam autem si homo non in bono est; bonum est sicut flammula quae dat lucem et illuminat, et facit ut homo vera videat, percipiat et credat; {2} affectio enim veri ex bono determinat visum internum illuc, et abstrahit illum a mundanis et corporeis quae tenebras obducunt; tale verum est quod hic `Benjamin' repraesentat; quod id verum unicum Ecclesiae sit, videatur n. 5806, {3}hoc est, unicum quod facit ut homo sit Ecclesia; sed hoc verum omnino subjectum erit bono interno quod repraesentatur per `Josephum'; per bonum internum enim influit Dominus et dat veris quae infra, vitam, ita quoque huic vero quod est ex bono spirituali e naturali, quod repraesentatur per `Israelem', n. 4286, 4598; [3] ex his quoque patet quod conjunctio fiat per hoc verum cum veris quae infra; nam {4} nisi hoc verum {5}subjectum foret bono interno, ut inde habeat influxum boni in se, {6}nulla foret receptio misericordiae quae continue a Domino (x)per bonum internum influit,{7} (x)nullum enim esset medium; et si nulla receptio misericordiae, etiam nulla conjunctio foret; haec sunt quae significantur per `si non descendat frater {8}vester minimus cum {9}vobis, non addetis videre facies meas'. @1 i ad filios Jacobi per quos$ @2 i est with comma after bono$ @3 consequenter$ @4 i in vera quae non ex bono, non potest Dominus influere, influit enim per bonum in vera, inde constare potest, quod$ @5 subjiceretur$ @6 i quod$ @7 i foret,$ @8 noster I$ @9 nobis I$