Arcana Coelestia (Elliott) n. 5801

Previous Number Next Number See English 

5801. `An sit (x)vobis pater vel frater?': quod significet quod sit bonum a quo, et verum per quod, constat a repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 3654, 4598; quod sit bonum a quo, est quia a bono spirituali sunt vera in naturali; et a repraesentatione `Benjaminis' qui hic `frater', quod sit verum; quod sit verum per quod, est quia per illud conjunctio est verorum Ecclesiae in naturali quae `filii Jacobi' repraesentant, cum bono spirituali quod `Israel'; et quia conjunctio per illud, describitur multis quomodo pater amavit Benjaminem qui id verum repraesentat, et quomodo Jehudah cum reliquis non reverti potuerunt ad patrem suum nisi Benjamin esset cum illis. De hoc vero videatur infra n. {1}5835. @1 5804$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church