Arcana Coelestia (Elliott) n. 5800

Previous Number Next Number See English 

5800. `Dominus meus interrogavit servos suos, dicendo': quod significet perceptionem cogitationis eorum, constat ex significatione `interrogare' quod sit percipere alterius cogitationem, de qua n. 5597; quod `interrogare' id significet, est quia in spirituali mundo seu in caelo non aliquis opus habeat interrogare alterum quid cogitat de talibus quae affectionis ejus sunt, quia {1} (t)unus percipit (t)alterius cogitationem quae inde; et praeterea internum quod `Josephus' repraesentat, non interrogat externum quod `filii Jacobi' repraesentant, {2}nam externum omne suum habet ab interno {3}; exinde etiam patet quod per `interrogare' significetur perceptio cogitationis. Etiam in Verbo passim occurrit quod Jehovah interroget hominem, cum tamen omnia et singula quae cogitat, novit; at id fit quia homo non aliter {4}credit quam quod cogitatio sua nemini pateat quia intus in se {5}, ex apparentia illa, et inde fide, fit interrogatio. @1 i ibi$ @2 quia$ @3 i et nihil quicquam a se$ @4 putat$ @5 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church