Arcana Coelestia (Elliott) n. 5779

Previous Number Next Number See English 

5779. `Et dixit ad illos Joseph': quod significet perceptionem runc illorum, constat a significatione `dicere' quod sit perceptio; quod sit perceptio illorum, est quia `Joseph' dicit, et per `Josephum' repraesentatur internum, et ab interno, hoc est, per internum a Domino venit omnis perceptio, aliunde nusquam venit, ne quidem sensatio; apparet quod sensatio ut et apperceptio {1}veniant (c)ex influxu ab externo, sed est fallacia; internum enim est quod {2}sentit per externum, sensus in corpore positi non sunt nisi quam organa seu instrumenta inservientia interno homini, ut is {3}sentiat quae in mundo, quapropter influit internum in externum ut sentiat, ob finem ut inde appercipiat et perficiatur; {4}non autem vice versa. @1 veniret$ @2 videt$ @3 videat$ @4 A d$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church