5567. Quidam se lateri meo sinistro applicabat et tunc non sciebam unde et qualis esset, egit etiam obscure; voluit {1}quoque interius in me {2}penetrare sed rejectus est; is induxit sphaeram idearum cogitationis communem, talem ut describi nequeat, similem sphaeram communem non memini me prius appercepisse; nullis principiis ille alligatus fuit sed in communi erat contra omnes quos refellere et vituperare dextre et ingeniose potuerat, tametsi is non sciret quid verum; miratus quod tale ingenium daretur, quod nempe {3} ingeniose alios posset refellere, et tamen ex nulla apud se cognitione veri. Postea abiit, sed mox rediit cum lagena fictili in manu, et voluit dare mihi aliquid inde bibendum; erat inibi tale ex {4}phantasia quod adimeret intellectum eis qui biberent; hoc repraesentabatur, quia illos qui ei adhaeserant in mundo, deprivaverat intellectu veri et boni, sed usque ei adhaerebant. Is quoque, in luce caeli, non apparebat in facie sed modo quoad dentes, ex causa quia irridere aliis potuerat, et usque nihil veri ipse sciebat. Quis esset, dictum mihi; {5} cum vixit, {6}inter famigeratos fuit et notum aliquibus quod talis. @1 etiam$ @2 intrare$ @3 i tam$ @4 i ejus$ @5 i is$ @6 famigeratus$